Rozmiar: 15909 bajtów

- 13 -

1274. Mai 30.

Gregorius episcopus servus servorum dei Dilectis filijs . . Abbati et conventui Monasterij de Wlodizlauia Cisterciensis ordinis Wratislauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter (dilecti) in domino filij vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, domos, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos Monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli etc. Datum Lugduni iij. kal. Iunij Pontificatus nostij Anno Tertio.

Mit der Bleibulle an gelben und rothen Seidenfaden.
Auf der Rückseite P. de Ass. A.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów